SIMAETHUS

SIMAETHUS
SIMAETHUS
Siciliae fluv. non procul a Catanensi urbe, fluit enim in agrum Catanensem, teste Strab. l. 6. Graece Σύμαισος ποταμὸς; Latini postea simpliciter suis literis scripserunt Simaetus, unde tandem Factum Simetus: Alii hinc Grammatici, vel exscriptores, quibus dictitatum fuit apud Virgilium atque Ovidium, ac Macrobium idem vocabulum, fecêre Simaethus, et Simethus, ac Symetus, ut varie eorum auctorum varia referunt exemplaria. Apud Ptolem. legitur Σιμαίςθου ποταμοῦ ενβολαὶ. Sed Συμαίςθου scripsisse ipsum Ptolemaeum, argumento est vocabulum oppidi mediterranei apud eundem Δύμηθος, quod et ipsum corruptum a Σύμηθος, seu rectius Σύμαιςθος; unde oppidani Symaethii. Apud Theocritum antiquissimum poetam, natione Siculum, Idylliô 2. nomen mulieris ab hoc fictum legitur Σίμαιςθα; quamquam eôdem nomine memoratur meretrix Megarensis, Alcibiadis amica, Hesychio, Suidae Phavorino, et aliis. Porro Virg. Aen. l. 9. v. 581. ita canit:
Stabat in egregiis Arcentis filius armis,
Pictus acu chlamydem, et ferrugine clarus Iberâ,
Insigms facie; genitor quem miserat Arcens
Eductum Martis lucô, Symaethia circum
Flumina, pinguis ubi, et placahilis ara Palici.
Ad quae ita Servius: Symaethus fluvius est Siciliae, a rege Symetho dictus, haub longe ab urbe Catinensi: circa quem sunt Palici Dii. Vibius in Catalogo: Simetus Siciliae, vicinus Palicis. Ovid. Fastor. l. 4. v. 472.
Quaque Simethaeas accipit aequor aquas.
Idem l. 13. Metam. v. 749. nympham ei adfingit Simethidem:
Acis erat Fauno, nymphâque Simethide cretus.
Hinc de eodem Acide ita postea, v. 879.
Terga sugae dederat conversa Simethius heros.
Silius l. 14. v. 230.
Qui fontes Vagadrusa tuos, et pauperis alvei
Hipparin, ac facilem superari gurgite parco
Panagiam, rapidique colunt vada flava Simethi.
De nomine Bochartus, l. 1. Chanaan, c. 28. ut Adranus (inquit) in Cyamosorum, ita Cyamosorus in Symaethum influit, amnem Siciliae, totius insulae amplissimum, de quo sic Cluverius l. 1. c. 10. Symaethus igitur esse deprehenditur is, qui non modo hoc Pelorum inter Pachynumque litore, sed totius insulae maximus, etc. Itaque tam a magnitudine sumptum est Symaethi nomen, quam insulae Samathus, de qua Stephanus: Μάγνα, νῆσος, Α᾿λέξανδρος εν τρίτῳ Λιβυκῶν, ἡ κατα την` Λιβύων φωνην` Σαμαςθὼ ὅ ἐςτι μεγάλη. Pro Symaetho
autem et Samatho, Afri, hoc est, Poeni dicebant Asumath, et Asamath, vel etiam Sumeth, et Sameth. per apheresin apud illos receptissimam. Radix asam Hebraeis numerosum esse significat. Sed verbum discretae quantitatis translatum est ad continuam. Haec ille. Subdit, Τοὺς εν Συμαίςθῳ κεςτρέας in Symaetho mugiles, qui hodieque sunt in pretio, commendat Athen. l. 1. Itaque in loco ex Cyclope Antiphanis, quem l. 7. idem citat, omnino legendum, ἔςτω δ᾿ ὑμῖν κεςτρευς Συμαίςθιος non γ῾μήττιος ut habent nostri codices. Quis enim mugiles procreari dixerit in Atticae monte Hymetto? Sed neque mendô vacat quod in Polluce legere est, κεςτρευς εν Σκιάςθου Et in Clemente Alexandrino l. 2. Paedag. Τους εν Σκιάςθῳ κεςτρεῖς. Utrobique enim Scyathus est pro Symaetho; sed haec obiter. Lloyd. Brietio aliisque hodie Iaretta dicitur, recipitque aliquot fluvios, et Vallem Demonae a Neetina sepatans, infra Murgantium, in mare Siculum se exonerat, 8. mill. pass. a Catana in Africum. Huius fons Canal Calcagno ex quinque fontibus scatet, apud Menas oppidum. Ferrar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • SIMETOS — Vide Simaethus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SYMAETHUS — fluv. Siciliae non longe ab Aetna. Vide Cluver. Sic. Ant. p. 124. Vide Simaethus …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”